Fondare 1207 Risultati per: Terra Hereditatis
testimonium in Joseph posuit illud cum exiret de terra Ægypti linguam quam non noverat audivit (Liber Psalmorum 80, 6)
ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti dilata os tuum et implebo illud (Liber Psalmorum 80, 11)
et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra (Liber Psalmorum 82, 19)
verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra (Liber Psalmorum 84, 10)
veritas de terra orta est et justitia de cælo prospexit (Liber Psalmorum 84, 12)
etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum (Liber Psalmorum 84, 13)
numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et justitia tua in terra oblivionis (Liber Psalmorum 87, 13)
tui sunt cæli et tua est terra orbem terræ et plenitudinem ejus tu fundasti (Liber Psalmorum 88, 12)
priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a sæculo usque in sæculum tu es Deus (Liber Psalmorum 89, 2)
laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et præcinxit se etenim firmavit orbem terræ qui non commovebitur (Liber Psalmorum 92, 1)
quando domus ædificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra (Liber Psalmorum 95, 1)
adorate Dominum in atrio sancto ejus commoveatur a facie ejus universa terra (Liber Psalmorum 95, 9)