Fondare 1207 Risultati per: Terra Hereditatis
igitur ascendentes Philisthim in terra Juda castrametati sunt et in loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla eorum est fusus exercitus (Liber Iudicum 15, 9)
intrabimus ad securos in regionem latissimam tradetque nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum quæ gignuntur in terra (Liber Iudicum 18, 10)
egressi sunt itaque omnes filii Israël et pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha (Liber Iudicum 20, 1)
inventæque sunt de Jabisgalaad quadringentæ virgines quæ nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan (Liber Iudicum 21, 12)
in diebus unius judicis quando judices præerant facta est fames in terra abiitque homo de Bethleem Juda ut peregrinaretur in regione moabitide cum uxore sua ac duobus liberis (Liber Ruth 1, 1)
quæ te morientem terra susceperit in ea moriar ibique locum accipiam sepulturæ hæc mihi faciat Deus et hæc addat si non sola mors me et te separaverit (Liber Ruth 1, 17)
venit ergo Nœmi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suæ ac reversa est in Bethleem quando primum hordea metebantur (Liber Ruth 1, 22)
cumque venisset arca fœderis Domini in castra vociferatus est omnis Israël clamore grandi et personuit terra (Liber I Samuelis 4, 5)
juxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israël gloriam si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra (Liber I Samuelis 6, 5)
hac ipsa quæ nunc est hora cras mittam ad te virum de terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israël et salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi populum meum venit enim clamor eorum ad me (Liber I Samuelis 9, 16)
et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Ægypti (Liber I Samuelis 12, 6)
et percussit Jonathan stationem Philisthim quæ erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant Hebræi (Liber I Samuelis 13, 3)