Fondare 1188 Risultati per: Terra Distributio
adnuntiate in Juda et in Hierusalem auditum facite loquimini et canite tuba in terra clamate fortiter dicite congregamini et ingrediamur civitates munitas (Liber Ieremiae 4, 5)
concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Juda vocem suam (Liber Ieremiae 4, 16)
contritio super contritionem vocata est et vastata est omnis terra repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meæ (Liber Ieremiae 4, 20)
hæc enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen consummationem non faciam (Liber Ieremiae 4, 27)
lugebit terra et mærebunt cæli desuper eo quod locutus sum cogitavi et non pænituit me nec aversus sum ab eo (Liber Ieremiae 4, 28)
quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis hæc omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra (Liber Ieremiae 5, 19)
stupor et mirabilia facta sunt in terra (Liber Ieremiae 5, 30)
audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum ejus quia verba mea non audierunt et legem meam projecerunt (Liber Ieremiae 6, 19)
ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimæ vestræ non placuerunt mihi (Liber Ieremiae 6, 20)
hæc dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terræ (Liber Ieremiae 6, 22)
habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus vestris a sæculo usque in sæculum (Liber Ieremiae 7, 7)
quia non sum locutus cum patribus vestris et non præcepi eis in die qua eduxi eos de terra Ægypti de verbo holocaustomatum et victimarum (Liber Ieremiae 7, 22)
