Fondare 398 Risultati per: Tempore
necdumque prodiderat Hester patriam et populum suum juxta mandatum ejus quicquid enim ille præcipiebat observabat Hester et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat quo eam parvulam nutriebat (Liber Esther 2, 20)
eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis januam morabatur irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui janitores erant et in primo palatii limine præsidebant volueruntque insurgere in regem et occidere eum (Liber Esther 2, 21)
si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur Judæi et tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris (Liber Esther 4, 14)
dies autem tertiusdecimus mensis adar unus apud omnes interfectionis fuit et quartodecimo die cædere desierunt quem constituerunt esse sollemnem ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis gaudio atque conviviis (Liber Esther 9, 17)
susceperuntque Judæi in sollemnem ritum cuncta quæ eo tempore facere cœperant et quæ Mardocheus litteris facienda mandaverat (Liber Esther 9, 23)
atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim id est Sortium eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit et cuncta quæ gesta sunt epistulæ id est libri hujus volumine continentur (Liber Esther 9, 26)
observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent sicut constituerat Mardocheus et Hester et illi observanda susceperant a se et a semine suo jejunia atque clamores et Sortium dies (Liber Esther 9, 31)
ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo (Liber Iob 5, 26)
tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo (Liber Iob 6, 17)
in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia (Liber Iob 12, 12)
homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis (Liber Iob 14, 1)
aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore (Liber Iob 27, 10)
