Mosaico decorativo

Fondare 398 Risultati per: Tempore

  • eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten (Liber I Paralipomenon 18, 3)

  • factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Joab exercitum et robur militiæ et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Joab percussit Rabba et destruxit eam (Liber I Paralipomenon 20, 1)

  • porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum quattuorque filii ejus cum eo absconderunt se nam eo tempore terebat in area triticum (Liber I Paralipomenon 21, 20)

  • egressis autem sacerdotibus de sanctuario omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt nec adhuc illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat (Liber II Paralipomenon 5, 11)

  • fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israël cum eo ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Ægypti (Liber II Paralipomenon 7, 8)

  • beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te in omni tempore et audiunt sapientiam tuam (Liber II Paralipomenon 9, 7)

  • qui dixerunt ei si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore (Liber II Paralipomenon 10, 7)

  • humiliatique sunt filii Israël in tempore illo et vehementissime confortati filii Juda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum (Liber II Paralipomenon 13, 18)

  • in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum (Liber II Paralipomenon 15, 5)

  • in tempore illo venit Anani propheta ad Asam regem Juda et dixit ei quia habuisti fiduciam in rege Syriæ et non in Domino Deo tuo idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua (Liber II Paralipomenon 16, 7)

  • oculi enim ejus contemplantur universam terram et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex præsenti tempore contra te bella consurgent (Liber II Paralipomenon 16, 9)

  • iratusque Asa adversus videntem jussit eum mitti in nervum valde quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de populo in tempore illo plurimos (Liber II Paralipomenon 16, 10)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina