Fondare 320 Risultati per: Templum Salomonis constructionem templi
et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate hæc facis et quis tibi dedit hanc potestatem (Evangelium secundum Matthaeum 21, 23)
væ vobis duces cæci qui dicitis quicumque juraverit per templum nihil est qui autem juraverit in aurum templi debet (Evangelium secundum Matthaeum 23, 16)
stulti et cæci quid enim majus est aurum an templum quod sanctificat aurum (Evangelium secundum Matthaeum 23, 17)
ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zacchariæ filii Barachiæ quem occidistis inter templum et altare (Evangelium secundum Matthaeum 23, 35)
et egressus Jesus de templo ibat et accesserunt discipuli ejus ut ostenderent ei ædificationes templi (Evangelium secundum Matthaeum 24, 1)
et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum ædificare illud (Evangelium secundum Matthaeum 26, 61)
et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reædificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce (Evangelium secundum Matthaeum 27, 40)
et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petræ scissæ sunt (Evangelium secundum Matthaeum 27, 51)
et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum jam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim (Evangelium secundum Marcum 11, 11)
et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum cœpit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit (Evangelium secundum Marcum 11, 15)
et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum (Evangelium secundum Marcum 11, 16)
et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Jacobus et Johannes et Andreas (Evangelium secundum Marcum 13, 3)