Fondare 857 Risultati per: Suum
sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis quo dispersæ fuerant in die nubis et caliginis (Prophetia Ezechielis 34, 12)
et dabit lignum agri fructum suum et terra dabit germen suum et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus cum contrivero catenas jugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi (Prophetia Ezechielis 34, 27)
et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium ait Dominus Deus gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur (Prophetia Ezechielis 38, 21)
qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum et postes suos juxta postes meos et murus erat inter me et eos et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt propter quod consumpsi eos in ira mea (Prophetia Ezechielis 43, 8)
caput autem suum non radent neque comam nutrient sed tondentes adtondent capita sua (Prophetia Ezechielis 44, 20)
cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta quæ respicit ad orientem et faciet holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri solet in die sabbati et egredietur claudeturque porta postquam exierit (Prophetia Ezechielis 46, 12)
Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait (Prophetia Danielis 3, 25)
Et erumpens Nabuchodonosor, ait Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. (Prophetia Danielis 3, 95)
Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem, et obscerantem Deum suum. (Prophetia Danielis 6, 11)
Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me sed et coram te, rex, delictum non feci. (Prophetia Danielis 6, 22)
dixitque mihi Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis quoniam habet tempus finem suum. (Prophetia Danielis 8, 19)
secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur. (Prophetia Danielis 8, 25)