Mosaico decorativo

Fondare 857 Risultati per: Suum

  • factum est illi in testamentum æternum et semini ejus sicut dies cæli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo (Liber Ecclesiasticus 45, 19)

  • fortis in bello Jesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum (Liber Ecclesiasticus 46, 1)

  • dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienæ genti (Liber Ecclesiasticus 49, 7)

  • tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso (Liber Ecclesiasticus 50, 19)

  • et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt (Liber Ecclesiasticus 50, 21)

  • cognovit bos possessorem suum et asinus præsepe domini sui Israël non cognovit populus meus non intellexit (Liber Isaiae 1, 3)

  • et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem (Liber Isaiae 3, 5)

  • adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem hæc sub manu tua (Liber Isaiae 3, 6)

  • agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomæ prædicaverunt nec absconderunt væ animæ eorum quoniam reddita sunt eis mala (Liber Isaiae 3, 9)

  • propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes ejus et populus ejus et sublimes gloriosique ejus ad eum (Liber Isaiae 5, 14)

  • et pascentur agni juxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenæ comedent (Liber Isaiae 5, 17)

  • quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariæ coram rege Assyriorum (Liber Isaiae 8, 4)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina