Fondare 857 Risultati per: Suum
et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistulam habebat in manu scriptam hoc modo (Liber Nehemiae 6, 5)
hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israël essent (Liber Nehemiae 7, 61)
et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die et quater confitebantur et adorabant Dominum Deum suum (Liber Nehemiae 9, 3)
surrexit autem super gradum Levitarum Josue et Bani Cedmihel Sebnia Bani Sarebias Bani Chanani et inclamaverunt voce magna Dominum Deum suum (Liber Nehemiae 9, 4)
et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israël omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens (Liber Thobis 1, 6)
cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei (Liber Thobis 1, 9)
igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum (Liber Thobis 4, 1)
et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum (Liber Thobis 4, 22)
tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas (Liber Thobis 9, 3)
tunc Rafaël adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam (Liber Thobis 9, 6)
at vero Raguhel dicebat ad generum suum mane hic et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum (Liber Thobis 10, 8)
et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus (Liber Thobis 11, 6)