Fondare 857 Risultati per: Suum
sederuntque simul et comederunt ac biberunt dixitque pater puellæ ad generum suum quæso te ut hodie hic maneas pariterque lætemur (Liber Iudicum 19, 6)
jamque aderant juxta Jebus et dies mutabatur in noctem dixitque puer ad dominum suum veni obsecro declinemus ad urbem Jebuseorum et maneamus in ea (Liber Iudicum 19, 11)
qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Juda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde jeramus Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub tectum suum vult recipere (Liber Iudicum 19, 18)
feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et juxta numerum suum rapuerunt sibi de his quæ ducebant choros uxores singulas abieruntque in possessionem suam ædificantes urbes et habitantes in eis (Liber Iudicum 21, 23)
et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione moabitide audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas (Liber Ruth 1, 6)
cui dixit Nœmi en reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos vade cum ea (Liber Ruth 1, 15)
hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos et si quando alter alteri suo jure cedebat ut esset firma concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium cessionis in Israël (Liber Ruth 4, 7)
ascendit autem vir Helcana et omnis domus ejus ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum (Liber I Samuelis 1, 21)
et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte (Liber I Samuelis 1, 23)
et benedixit Heli Helcanæ et uxori ejus dixitque reddat Dominus tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et abierunt in locum suum (Liber I Samuelis 2, 20)
pugnaverunt ergo Philisthim et cæsus est Israël et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israël triginta milia peditum (Liber I Samuelis 4, 10)
miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum qui dixerunt dimittite arcam Dei Israël et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro (Liber I Samuelis 5, 11)