Mosaico decorativo

Fondare 3022 Risultati per: Sun

  • respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israël coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est (Liber I Samuelis 4, 17)

  • juxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israël gloriam si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra (Liber I Samuelis 6, 5)

  • porro Bethsamitæ metebant triticum in valle et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent (Liber I Samuelis 6, 13)

  • et quinque satrapæ Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa (Liber I Samuelis 6, 16)

  • hii sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino Azotus unum Gaza unum Ascalon unum Geth unum Accaron unum (Liber I Samuelis 6, 17)

  • et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe jam annus vicesimus et requievit omnis domus Israël post Dominum (Liber I Samuelis 7, 2)

  • factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire prœlium contra Israël intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et cæsi sunt a filiis Israël (Liber I Samuelis 7, 10)

  • egressique viri Israël de Masphat persecuti sunt Philistheos et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar (Liber I Samuelis 7, 11)

  • et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel (Liber I Samuelis 7, 13)

  • et redditæ sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israël Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit Israël de manu Philisthinorum eratque pax inter Israël et Amorreum (Liber I Samuelis 7, 14)

  • ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia ipse benedicit hostiæ et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum (Liber I Samuelis 9, 13)

  • et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende ante me in excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te mane et omnia quæ sunt in corde tuo indicabo tibi (Liber I Samuelis 9, 19)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina