Fondare 3022 Risultati per: Sun
scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes (Epistula II ad Timotheum 1, 15)
sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt ejus et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (Epistula II ad Timotheum 2, 19)
in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quædam quidem in honorem quædam autem in contumeliam (Epistula II ad Timotheum 2, 20)
ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quæ ducuntur variis desideriis (Epistula II ad Timotheum 3, 6)
persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiæ Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus (Epistula II ad Timotheum 3, 11)
tu vero permane in his quæ didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris (Epistula II ad Timotheum 3, 14)
hujus rei gratia reliqui te Cretæ ut ea quæ desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui (Epistula ad Titum 1, 5)
sunt enim multi et inobœdientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt (Epistula ad Titum 1, 10)
omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia (Epistula ad Titum 1, 15)
confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi (Epistula ad Titum 1, 16)
fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo hæc sunt bona et utilia hominibus (Epistula ad Titum 3, 8)
stultas autem quæstiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanæ (Epistula ad Titum 3, 9)
