Fondare 3022 Risultati per: Sun
quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quæ ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis (Evangelium secundum Lucam 19, 42)
ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ (Evangelium secundum Lucam 19, 44)
si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Johannem prophetam esse (Evangelium secundum Lucam 20, 6)
et ait illis reddite ergo quæ Cæsaris sunt Cæsari et quæ Dei sunt Deo (Evangelium secundum Lucam 20, 25)
et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt (Evangelium secundum Lucam 20, 31)
neque enim ultra mori poterunt æquales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis (Evangelium secundum Lucam 20, 36)
tunc qui in Judæa sunt fugiant in montes et qui in medio ejus discedant et qui in regionibus non intrent in eam (Evangelium secundum Lucam 21, 21)
quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quæ scripta sunt (Evangelium secundum Lucam 21, 22)
vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt et stare ante Filium hominis (Evangelium secundum Lucam 21, 36)
et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare (Evangelium secundum Lucam 22, 5)
dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quæ sunt de me finem habent (Evangelium secundum Lucam 22, 37)
et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli (Evangelium secundum Lucam 22, 39)