Fondare 3176 Risultati per: Sum
et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra (Liber Leviticus 26, 28)
peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet (Liber Leviticus 26, 38)
et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum (Liber Leviticus 26, 44)
et mutari non poterit id est nec melius malo nec pejus bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino (Liber Leviticus 27, 10)
tollite summam universæ congregationis filiorum Israël per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini (Liber Numeri 1, 2)
tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israël (Liber Numeri 1, 49)
et omnis de stirpe ejus summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum (Liber Numeri 2, 4)
ipsum tabernaculum et operimentum ejus tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia ejus (Liber Numeri 3, 26)
et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël a mense uno et supra et habebis summam eorum (Liber Numeri 3, 40)
tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israël (Liber Numeri 3, 41)
tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitæ mei ego sum Dominus (Liber Numeri 3, 45)
tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas (Liber Numeri 4, 2)
