Fondare 3176 Risultati per: Sum
et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas præcident et quæ remanserint gladio concident ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni (Prophetia Ezechielis 23, 25)
hæc dicit Dominus Deus calicem sororis tuæ bibes profundum et latum eris in derisum et in subsannationem quæ es capacissima (Prophetia Ezechielis 23, 32)
et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta ejus devorabis et ubera tua lacerabis quia ego locutus sum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 23, 34)
fili hominis scribe tibi nomen diei hujus in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie (Prophetia Ezechielis 24, 2)
pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea efferbuit coctio ejus et discocta sunt ossa illius in medio ejus (Prophetia Ezechielis 24, 5)
congere ossa quæ igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa conpositio et ossa tabescent (Prophetia Ezechielis 24, 10)
pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat et liquefiat æs ejus et confletur in medio ejus inquinamentum ejus et consumatur rubigo ejus (Prophetia Ezechielis 24, 11)
ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec parcam nec placabor juxta vias tuas et juxta adinventiones tuas judicavi te dicit Dominus (Prophetia Ezechielis 24, 14)
locutus sum ergo ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi fecique mane sicut præceperat mihi (Prophetia Ezechielis 24, 18)
siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibus (Prophetia Ezechielis 26, 5)
et dabo te in limpidissimam petram siccatio sagenarum eris nec ædificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 26, 14)
et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quæ habitas in mari urbs inclita quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi (Prophetia Ezechielis 26, 17)