Fondare 3176 Risultati per: Sum
unus autem ex illis qui erat primus sic ait quid quæris et quid vis discere a nobis parati sumus mori magis quam patrias Dei leges prævaricari (Liber II Maccabaeorum 7, 2)
jussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam et cute capitis abstracta summas quoque manus ei et pedes præcidi ceteris ejus fratribus et matre inspicientibus (Liber II Maccabaeorum 7, 4)
tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desæviit indigne ferens derisum se (Liber II Maccabaeorum 7, 39)
novissime autem et mater consummata est (Liber II Maccabaeorum 7, 41)
Judas vero Macchabeus et qui cum illo erant introibant latenter in castella et convocantes cognatos et eos qui permanserant in judaismo adsumentes eduxerunt ad sex milia viros (Liber II Maccabaeorum 8, 1)
at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus ut universum Judæorum genus deleret adiuncto ei Gorgia viro militari (Liber II Maccabaeorum 8, 9)
convocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent (Liber II Maccabaeorum 8, 16)
nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere confidimus (Liber II Maccabaeorum 8, 18)
humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste gloriæ per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus (Liber II Maccabaeorum 8, 35)
et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum prædicabat nunc protectorem Deum habere Judæos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas (Liber II Maccabaeorum 8, 36)
sed qui universa conspicit Dominus Israël percussit eum insanabili et invisibili plaga ut enim finivit hunc ipsum sermonem adprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta (Liber II Maccabaeorum 9, 5)
templum etiam sanctum quod prius expoliaverat optimis donis ornaturum et sancta vasa multiplicaturum et pertinentes ad sacrificia sumptus de reditibus suis præstaturum (Liber II Maccabaeorum 9, 16)