Fondare 1759 Risultati per: Spe
quam malæ famæ est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem (Liber Ecclesiasticus 3, 18)
et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum (Liber Ecclesiasticus 3, 34)
animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua (Liber Ecclesiasticus 4, 2)
subito enim venit ira illius et in tempore vindictæ disperdet te (Liber Ecclesiasticus 5, 9)
anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum (Liber Ecclesiasticus 6, 4)
quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors (Liber Ecclesiasticus 6, 21)
sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei (Liber Ecclesiasticus 6, 23)
non inrideas hominem in amaritudine animæ est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus (Liber Ecclesiasticus 7, 12)
gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam (Liber Ecclesiasticus 7, 37)
ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt (Liber Ecclesiasticus 8, 7)
averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam (Liber Ecclesiasticus 9, 8)
propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit (Liber Ecclesiasticus 9, 9)