Mosaico decorativo

Fondare 1759 Risultati per: Spe

  • exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Judæ etiam ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est prœlium a mane usque ad vesperam (Liber I Maccabaeorum 9, 13)

  • et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum (Liber I Maccabaeorum 10, 60)

  • et cognovit Jonathas quoniam sunt insidiæ post se et circujerunt castra ejus a mane usque ad vesperam (Liber I Maccabaeorum 10, 80)

  • et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent (Liber I Maccabaeorum 10, 83)

  • et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaidæ et invenit gratiam in conspectu ejus (Liber I Maccabaeorum 11, 24)

  • et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium (Liber I Maccabaeorum 11, 26)

  • et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum ejus (Liber I Maccabaeorum 11, 38)

  • et vocavit rex Judæos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem (Liber I Maccabaeorum 11, 47)

  • et projecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Judæi in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno ejus et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa (Liber I Maccabaeorum 11, 51)

  • et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu ejus (Liber I Maccabaeorum 11, 52)

  • et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit (Liber I Maccabaeorum 11, 55)

  • et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte (Liber I Maccabaeorum 12, 26)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina