Fondare 1759 Risultati per: Spe
atque in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos per arietes duas (Liber Numeri 28, 28)
et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem (Liber Numeri 29, 3)
et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem (Liber Numeri 29, 9)
et in libamentis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus (Liber Numeri 29, 14)
susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus (Liber Numeri 31, 51)
terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël regionis uberrimæ est ad pastum animalium et nos servi tui habemus jumenta plurima (Liber Numeri 32, 4)
iratusque Dominus adversum Israël circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quæ fecerat malum in conspectu ejus (Liber Numeri 32, 13)
disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate (Liber Numeri 33, 52)
in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius judicetur (Liber Numeri 35, 12)
et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos (Liber Deuteronomii 3, 6)
atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus (Liber Deuteronomii 4, 27)
non habebis deos alienos in conspectu meo (Liber Deuteronomii 5, 7)