Fondare 1759 Risultati per: Spe
tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem (Liber Leviticus 16, 14)
cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem ejus intra velum sicut præceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi (Liber Leviticus 16, 15)
aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israël (Liber Leviticus 16, 19)
homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo (Liber Leviticus 17, 10)
anima quæ comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet (Liber Leviticus 17, 15)
ne polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum (Liber Leviticus 18, 24)
qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suæ et viderit turpitudinem ejus illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam (Liber Leviticus 20, 17)
inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quæ sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua (Liber Leviticus 22, 6)
mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est (Liber Leviticus 23, 5)
et libamenta offerentur cum eo duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin (Liber Leviticus 23, 13)
sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra (Liber Leviticus 23, 32)
extra velum testimonii in tabernaculo fœderis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris (Liber Leviticus 24, 3)