Fondare 1759 Risultati per: Spe
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de cælo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi (Evangelium secundum Lucam 3, 22)
et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus ejus (Evangelium secundum Lucam 6, 10)
et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quæ gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant æqualia (Evangelium secundum Lucam 6, 34)
verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos (Evangelium secundum Lucam 6, 35)
acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in cælum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas (Evangelium secundum Lucam 9, 16)
et factum est dum oraret species vultus ejus altera et vestitus ejus albus refulgens (Evangelium secundum Lucam 9, 29)
et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi (Evangelium secundum Lucam 9, 52)
qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit (Evangelium secundum Lucam 10, 16)
qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit (Evangelium secundum Lucam 11, 23)
dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram (Evangelium secundum Lucam 12, 42)
veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque ejus cum infidelibus ponet (Evangelium secundum Lucam 12, 46)
dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi et aspernabantur ceteros parabolam istam (Evangelium secundum Lucam 18, 9)