Fondare 1759 Risultati per: Spe
sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie væ nobis quia declinavit dies quia longiores factæ sunt umbræ vesperi (Liber Ieremiae 6, 4)
et constitui super vos speculatores audite vocem tubæ et dixerunt non audiemus (Liber Ieremiae 6, 17)
filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos (Liber Ieremiae 6, 26)
ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi dicit Dominus (Liber Ieremiae 7, 11)
filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem ut faciant placentas Reginæ cæli et libent diis alienis et me ad iracundiam provocent (Liber Ieremiae 7, 18)
super montes adsumam fletum ac lamentum et super speciosa deserti planctum quoniam incensa sunt eo quod non sit vir pertransiens et non audierunt vocem possidentis a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt (Liber Ieremiae 9, 10)
et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum et mittam post eos gladium donec consumantur (Liber Ieremiae 9, 16)
quia ascendit mors per fenestras nostras ingressa est domos nostras disperdere parvulos de foris juvenes de plateis (Liber Ieremiae 9, 21)
quia stulte egerunt pastores et Dominum non quæsierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est (Liber Ieremiae 10, 21)
olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquellæ grandis exarsit ignis in ea et conbusta sunt frutecta ejus (Liber Ieremiae 11, 16)
justus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen justa loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt (Liber Ieremiae 12, 1)
et dispergam eos virum a fratre suo et patres et filios pariter ait Dominus non parcam et non concedam neque miserebor ut non disperdam eos (Liber Ieremiae 13, 14)