Fondare 1401 Risultati per: Sol
dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animæ quid manducetis neque corpori quid vestiamini (Evangelium secundum Lucam 12, 22)
si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis (Evangelium secundum Lucam 12, 26)
respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritæ unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a præsepio et ducit adaquare (Evangelium secundum Lucam 13, 15)
hanc autem filiam Abrahæ quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati (Evangelium secundum Lucam 13, 16)
et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris (Evangelium secundum Lucam 16, 25)
dixit autem ei Jesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus (Evangelium secundum Lucam 18, 19)
adsumpsit autem Jesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis (Evangelium secundum Lucam 18, 31)
et his dictis præcedebat ascendens in Hierosolyma (Evangelium secundum Lucam 19, 28)
dicens ite in castellum quod contra est in quod intrœuntes invenietis pullum asinæ alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite (Evangelium secundum Lucam 19, 30)
et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam ejus desiderat (Evangelium secundum Lucam 19, 31)
solventibus autem illis pullum dixerunt domini ejus ad illos quid solvitis pullum (Evangelium secundum Lucam 19, 33)
cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio ejus (Evangelium secundum Lucam 21, 20)
