Fondare 1401 Risultati per: Sol
cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta quæ respicit ad orientem et faciet holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri solet in die sabbati et egredietur claudeturque porta postquam exierit (Prophetia Ezechielis 46, 12)
Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi. (Prophetia Danielis 2, 16)
Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est Sapientes Babylonis ne perdas introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo. (Prophetia Danielis 2, 24)
Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei Inveni hominem de filiis transmigrationis Iuda, qui solutionem regi annunciet. (Prophetia Danielis 2, 25)
Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum. (Prophetia Danielis 2, 42)
et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum. (Prophetia Danielis 3, 45)
Benedicite sol, et luna Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 62)
Respondit, et ait Ecce ego video quattuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei. (Prophetia Danielis 3, 92)
Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi. (Prophetia Danielis 4, 3)
Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chaldæi, et aruspices, et somnium narravi in conspectu eorum et solutionem eius non indicaverunt mihi (Prophetia Danielis 4, 4)
Baltassar princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra. (Prophetia Danielis 4, 6)
Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est. (Prophetia Danielis 4, 15)
