Fondare 1401 Risultati per: Sol
quæ te morientem terra susceperit in ea moriar ibique locum accipiam sepulturæ hæc mihi faciat Deus et hæc addat si non sola mors me et te separaverit (Liber Ruth 1, 17)
quæ ait inveni gratiam ante oculos tuos domine mi qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillæ tuæ quæ non sum similis unius puellarum tuarum (Liber Ruth 2, 13)
hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos et si quando alter alteri suo jure cedebat ut esset firma concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium cessionis in Israël (Liber Ruth 4, 7)
dixit ergo propinquus Booz tolle calciamentum quod statim solvit de pede suo (Liber Ruth 4, 8)
et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem de nuru enim tua natus est quæ te diligit et multo tibi est melior quam si septem haberes filios (Liber Ruth 4, 15)
ascendit autem vir Helcana et omnis domus ejus ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum (Liber I Samuelis 1, 21)
suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriæ teneat Domini enim sunt cardines terræ et posuit super eos orbem (Liber I Samuelis 2, 8)
et tunicam parvam faciebat ei mater sua quam adferebat statutis diebus ascendens cum viro suo ut immolaret hostiam sollemnem (Liber I Samuelis 2, 19)
porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui ingrediuntur templum ejus super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem (Liber I Samuelis 5, 5)
tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea quæ exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus ejus et dimittite eam ut vadat (Liber I Samuelis 6, 8)
ait autem Samuhel ad universam domum Israël dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et præparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim (Liber I Samuelis 7, 3)
abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli (Liber I Samuelis 7, 4)
