Fondare 2792 Risultati per: Sit
quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum (Liber Numeri 21, 6)
misit autem Israël nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens (Liber Numeri 21, 21)
misitque Moses qui explorarent Jazer cujus ceperunt viculos et possederunt habitatores (Liber Numeri 21, 32)
profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Jordanem Hierichus sita est (Liber Numeri 22, 1)
misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Ægypto qui operuit superficiem terræ sedens contra me (Liber Numeri 22, 5)
veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris (Liber Numeri 22, 6)
respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me (Liber Numeri 22, 10)
rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit (Liber Numeri 22, 15)
quod cum audisset Balac egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon (Liber Numeri 22, 36)
cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera (Liber Numeri 22, 40)
quis dinumerare possit pulverem Jacob et nosse numerum stirpis Israël moriatur anima mea morte justorum et fiant novissima mea horum similia (Liber Numeri 23, 10)
cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga ædificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete (Liber Numeri 23, 14)
