Fondare 2792 Risultati per: Sit
et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad januam (Actus Apostolorum 10, 17)
dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro judæo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem (Actus Apostolorum 10, 28)
propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me (Actus Apostolorum 10, 29)
verbum misit filiis Israël adnuntians pacem per Jesum Christum hic est omnium Dominus (Actus Apostolorum 10, 36)
et jussit eos in nomine Jesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus (Actus Apostolorum 10, 48)
dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil hæsitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri (Actus Apostolorum 11, 12)
qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino (Actus Apostolorum 11, 23)
quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino (Actus Apostolorum 11, 24)
eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia (Actus Apostolorum 12, 1)
quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo (Actus Apostolorum 12, 4)
et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenæ de manibus ejus (Actus Apostolorum 12, 7)
transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quæ ducit ad civitatem quæ ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo (Actus Apostolorum 12, 10)
