Fondare 1196 Risultati per: Sin
statuimus ergo illis omnes fines Judææ et tres civitates Lyddam et Ramathæ quæ additæ sunt Judææ ex Samaria et omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his quæ ab eis rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terræ et pomorum (Liber I Maccabaeorum 11, 34)
nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quæ offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum (Liber I Maccabaeorum 12, 11)
et ædificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant (Liber I Maccabaeorum 12, 36)
et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua præsidia et exercitum et universos præpositos negotii et conversus abibo propterea enim veni (Liber I Maccabaeorum 12, 45)
quæcumque enim constituimus vobis constant munitiones quas ædificastis sint vobis (Liber I Maccabaeorum 13, 38)
et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his quæ ab eo dicuntur aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea (Liber I Maccabaeorum 14, 44)
et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi (Liber I Maccabaeorum 15, 14)
sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta sin autem veniemus et expugnabimus vos (Liber I Maccabaeorum 15, 31)
curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriæ commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur (Liber II Maccabaeorum 2, 26)
veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes (Liber II Maccabaeorum 2, 29)
etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque disquærere historiæ congruit auctori (Liber II Maccabaeorum 2, 31)
alii etiam apparuerunt duo juvenes virtute decori optimi gloria speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes (Liber II Maccabaeorum 3, 26)