Fondare 1424 Risultati per: Sicut
cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini et siccam humum calcare cœpissent reversæ sunt aquæ in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant (Liber Iosue 4, 18)
sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus (Liber Iosue 4, 24)
horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Josue quia sicut nati fuerant in præputio erant nec eos in via aliquis circumciderat (Liber Iosue 5, 7)
die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat septies (Liber Iosue 6, 15)
duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Josue ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque quæ illius sunt sicut illi juramento firmastis (Liber Iosue 6, 22)
faciesque urbi Ahi et regi ejus sicut fecisti Hiericho et regi illius prædam vero et omnia animantia diripietis vobis pone insidias urbi post eam (Liber Iosue 8, 2)
ego autem et reliqua multitudo quæ mecum est accedemus ex adverso contra urbem cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et terga vertemus (Liber Iosue 8, 5)
donec persequentes ab urbe longius protrahantur putabunt enim fugere nos sicut prius (Liber Iosue 8, 6)
et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non persequeretur Israël sicut eruperant aperta oppida relinquentes (Liber Iosue 8, 17)
jumenta autem et prædam civitatis diviserunt sibi filii Israël sicut præceperat Dominus Josue (Liber Iosue 8, 27)
sicut præceperat Moses famulus Domini filiis Israël et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas (Liber Iosue 8, 31)
omnis autem populus et majores natu ducesque ac judices stabant ex utraque parte arcæ in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fœderis Domini ut advena ita et indigena media eorum pars juxta montem Garizim et media juxta montem Hebal sicut præceperat Moses famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israël (Liber Iosue 8, 33)