Fondare 342 Risultati per: Septem Signacula
Heliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris vocavit enim Dominus famem et veniet super terram septem annis (Liber II Regum 8, 1)
cumque finiti essent anni septem reversa est mulier de terra Philisthim et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis (Liber II Regum 8, 3)
anno vicesimo tertio Joas filii Ahaziæ regis Judæ regnavit Joachaz filius Hieu super Israël in Samaria decem et septem annis (Liber II Regum 13, 1)
et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille omnes viros fortes et bellatores duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem (Liber II Regum 24, 16)
sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 3, 4)
filii Heliœnai Oduja et Heliasub et Pheleja et Accub et Johanan et Dalaja et Anani septem (Liber I Paralipomenon 3, 24)
fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum Michaël et Mosollam et Sebe et Jori et Jachan et Zie et Heber septem (Liber I Paralipomenon 5, 13)
fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt (Liber I Paralipomenon 7, 5)
omnes hii filii Jadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad prœlium procedentes (Liber I Paralipomenon 7, 11)
consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus adtuleruntque ea in Jabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quæ erat in Jabes et jejunaverunt septem diebus (Liber I Paralipomenon 10, 12)
de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum (Liber I Paralipomenon 12, 25)
et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia (Liber I Paralipomenon 12, 34)
