Mosaico decorativo

Fondare 1989 Risultati per: Septem Filii Saul

  • et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen ejus Lesemdan ex nomine Dan patris sui (Liber Iosue 19, 47)

  • cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israël possessionem Josue filio Nun in medio sui (Liber Iosue 19, 49)

  • dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini civitates et suburbana earum (Liber Iosue 21, 3)

  • dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum sicut præcepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes (Liber Iosue 21, 8)

  • reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israël de Silo quæ sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suæ quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Mosi (Liber Iosue 22, 9)

  • quod cum audissent filii Israël et ad eos certi nuntii detulissent ædificasse filios Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse altare in terra Chanaan super Jordanis tumulos contra filios Israël (Liber Iosue 22, 11)

  • responderuntque filii Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse principibus legationis Israël (Liber Iosue 22, 21)

  • et non ea magis cogitatione atque tractatu ut diceremus cras dicent filii vestri filiis nostris quid vobis et Domino Deo Israël (Liber Iosue 22, 24)

  • terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Jordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini putavimus itaque melius (Liber Iosue 22, 25)

  • sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et juris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris non est vobis pars in Domino (Liber Iosue 22, 27)

  • placuitque sermo cunctis audientibus et laudaverunt Deum filii Israël et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum (Liber Iosue 22, 33)

  • vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod extruxerant Testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus (Liber Iosue 22, 34)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina