Fondare 1989 Risultati per: Septem Filii Saul
ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth eo quod non sit locus (Liber Ieremiae 7, 32)
tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas (Liber Ieremiae 10, 20)
propterea hæc dicit Dominus exercituum ecce ego visitabo super eos juvenes morientur in gladio filii eorum et filiæ eorum morientur in fame (Liber Ieremiae 11, 22)
et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Hierusalem præ fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiæ eorum et effundam super eos malum suum (Liber Ieremiae 14, 16)
infirmata est quæ peperit septem defecit anima ejus occidit ei sol cum adhuc esset dies confusa est et erubuit et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 15, 9)
non accipies uxorem et non erunt tibi filii et filiæ in loco isto (Liber Ieremiae 16, 2)
cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum et lucorum lignorumque frondentium in montibus excelsis (Liber Ieremiae 17, 2)
et egredere ad vallem filii Ennom quæ est juxta introitum portæ Fictilis et prædicabis ibi verba quæ ego loquar ad te (Liber Ieremiae 19, 2)
propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non vocabitur locus iste amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Occisionis (Liber Ieremiae 19, 6)
verbum quod factum est ad Hieremiam de omni populo Judæ in anno quarto Joachim filii Josiæ regis Juda ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis (Liber Ieremiae 25, 1)
a tertiodecimo anno Josiæ filii Amon regis Juda usque ad diem hanc iste est tertius et vicesimus annus factum est verbum Domini ad me et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens et non audistis (Liber Ieremiae 25, 3)
in principio regis Joachim filii Josiæ regis Juda factum est verbum istud a Domino dicens (Liber Ieremiae 26, 1)