Fondare 1463 Risultati per: Sen
et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Ægypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Ægypto (Liber Exodus 14, 11)
dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis Israël ut proficiscantur (Liber Exodus 14, 15)
et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum (Liber Exodus 14, 26)
et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amaræ unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem (Liber Exodus 15, 23)
et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus (Liber Exodus 15, 24)
et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Mosen et contra Aaron in solitudine (Liber Exodus 16, 2)
dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de cælo egrediatur populus et colligat quæ sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non (Liber Exodus 16, 4)
locutus est autem Dominus ad Mosen dicens (Liber Exodus 16, 11)
quod cum vidissent filii Israël dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum (Liber Exodus 16, 15)
dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam (Liber Exodus 16, 28)
qui jurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid jurgamini contra me cur temptatis Dominum (Liber Exodus 17, 2)
sitivit ergo populus ibi pro aquæ penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Ægypto ut occideres et nos et liberos nostros ac jumenta siti (Liber Exodus 17, 3)