Fondare 1210 Risultati per: Sem
hoc fœdus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quæ posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum (Liber Isaiae 59, 21)
non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunæ inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam (Liber Isaiae 60, 19)
non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui (Liber Isaiae 60, 20)
pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt lætitia sempiterna erit eis (Liber Isaiae 61, 7)
et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus (Liber Isaiae 61, 9)
sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus (Liber Isaiae 61, 11)
qui eduxit ad dexteram Mosen brachio majestatis suæ qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum (Liber Isaiae 63, 12)
occurristi lætanti et facienti justitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur (Liber Isaiae 64, 5)
populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper qui immolant in hortis et sacrificant super lateres (Liber Isaiae 65, 3)
et educam de Jacob semen et de Juda possidentem montes meos et hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi (Liber Isaiae 65, 9)
sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his quæ ego creo quia ecce ego creo Hierusalem exultationem et populum ejus gaudium (Liber Isaiae 65, 18)
electis meis non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis (Liber Isaiae 65, 23)
