Fondare 1210 Risultati per: Sem
dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam (Liber Ecclesiasticus 47, 22)
Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet (Liber Ecclesiasticus 47, 24)
et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam (Liber Ecclesiasticus 47, 27)
spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum (Liber Ecclesiasticus 48, 27)
et Jesum Josedec qui in diebus suis ædificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna (Liber Ecclesiasticus 49, 14)
Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam (Liber Ecclesiasticus 49, 19)
det nobis jucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israël per dies sempiternos (Liber Ecclesiasticus 50, 25)
beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper (Liber Ecclesiasticus 50, 30)
væ genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israël abalienati sunt retrorsum (Liber Isaiae 1, 4)
nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus (Liber Isaiae 1, 9)
et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis ejus quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem (Liber Isaiae 2, 3)
decem enim juga vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres (Liber Isaiae 5, 10)
