Fondare 2330 Risultati per: Sed
nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi (Liber I Regum 11, 13)
dixitque ei Pharao qua enim re apud me indiges ut quæras ire ad terram tuam at ille respondit nulla sed obsecro ut dimittas me (Liber I Regum 11, 22)
nec auferam omne regnum de manu ejus sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et præcepta mea (Liber I Regum 11, 34)
et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Juda respondit ille ego sum (Liber I Regum 13, 14)
cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum (Liber I Regum 13, 20)
post verba hæc non est reversus Hieroboam de via sua pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum (Liber I Regum 13, 33)
sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te et fecisti tibi deos alienos et conflatiles ut me ad iracundiam provocares me autem projecisti post corpus tuum (Liber I Regum 14, 9)
sed et effeminati fuerunt in terra feceruntque omnes abominationes gentium quas adtrivit Dominus ante faciem filiorum Israël (Liber I Regum 14, 24)
sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium ejus post eum et staret Hierusalem (Liber I Regum 15, 4)
cumque regnasset et sedisset super solium ejus percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem et propinquos et amicos ejus (Liber I Regum 16, 11)
abiit ergo et fecit juxta verbum Domini cumque abisset sedit in torrente Charith qui est contra Jordanem (Liber I Regum 17, 5)
ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea (Liber I Regum 17, 13)