Fondare 2330 Risultati per: Sed
et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum (Evangelium secundum Ioannem 11, 15)
Martha ergo ut audivit quia Jesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat (Evangelium secundum Ioannem 11, 20)
sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo dabit tibi Deus (Evangelium secundum Ioannem 11, 22)
nondum enim venerat Jesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha (Evangelium secundum Ioannem 11, 30)
ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti (Evangelium secundum Ioannem 11, 42)
hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente (Evangelium secundum Ioannem 11, 51)
et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum (Evangelium secundum Ioannem 11, 52)
Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos sed abiit in regionem juxta desertum in civitatem quæ dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis (Evangelium secundum Ioannem 11, 54)
dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quæ mittebantur portabat (Evangelium secundum Ioannem 12, 6)
cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est et venerunt non propter Jesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis (Evangelium secundum Ioannem 12, 9)
et invenit Jesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est (Evangelium secundum Ioannem 12, 14)
noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ (Evangelium secundum Ioannem 12, 15)