Fondare 2330 Risultati per: Sed
et cum duxerint vos tradentes nolite præcogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus (Evangelium secundum Marcum 13, 11)
et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies (Evangelium secundum Marcum 13, 20)
exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos (Evangelium secundum Marcum 13, 22)
sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum (Evangelium secundum Marcum 13, 24)
sed posteaquam resurrexero præcedam vos in Galilæam (Evangelium secundum Marcum 14, 28)
Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego (Evangelium secundum Marcum 14, 29)
et veniunt in prædium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem (Evangelium secundum Marcum 14, 32)
et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu (Evangelium secundum Marcum 14, 36)
cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturæ (Evangelium secundum Marcum 14, 49)
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem (Evangelium secundum Marcum 14, 54)
Jesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus cæli (Evangelium secundum Marcum 14, 62)
erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium (Evangelium secundum Marcum 15, 7)