Fondare 2330 Risultati per: Sed
usquequo istud in corde est prophetarum vaticinantium mendacium et prophetantium seductiones cordis sui (Liber Ieremiae 23, 26)
ecce ego ad prophetas somniantes mendacium ait Dominus qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis cum ego non misissem eos nec mandassem eis qui nihil profuerunt populo huic dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 32)
et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ hæc dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Juda et principes ejus et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Ægypti (Liber Ieremiae 24, 8)
et audierunt principes Juda verba hæc et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portæ Domini novæ (Liber Ieremiae 26, 10)
et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum qui venerunt Hierusalem ad Sedeciam regem Juda (Liber Ieremiae 27, 3)
et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba hæc dicens subicite colla vestra sub jugo regis Babylonis et servite ei et populo ejus et vivetis (Liber Ieremiae 27, 12)
nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis ut vivatis quare datur hæc civitas in solitudinem (Liber Ieremiae 27, 17)
et factum est in anno illo in principio regni Sedeciæ regis Juda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens (Liber Ieremiae 28, 1)
in manu Ellasa filii Saphan et Gamaliæ filii Helciæ quos misit Sedecias rex Juda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem dicens (Liber Ieremiae 29, 3)
quia hæc dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David et ad omnem populum habitatorem urbis hujus ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem (Liber Ieremiae 29, 16)
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ad Ahab filium Culia et ad Sedeciam filium Maasiæ qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet eos in oculis vestris (Liber Ieremiae 29, 21)
et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quæ est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab quos frixit rex Babylonis in igne (Liber Ieremiae 29, 22)