Fondare 469 Risultati per: Secundum
in quo et laboro certando secundum operationem ejus quam operatur in me in virtute (Epistula ad Colossenses 1, 29)
videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum (Epistula ad Colossenses 2, 8)
quæ sunt omnia in interitu ipso usu secundum præcepta et doctrinas hominum (Epistula ad Colossenses 2, 22)
et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum (Epistula ad Colossenses 3, 10)
ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Jesu Christi (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 12)
eum cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 9)
denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Jesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 6)
Paulus apostolus Christi Jesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Jesu spei nostræ (Epistula I ad Timotheum 1, 1)
quæ est secundum evangelium gloriæ beati Dei quod creditum est mihi (Epistula I ad Timotheum 1, 11)
hoc præceptum commendo tibi fili Timothee secundum præcedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam (Epistula I ad Timotheum 1, 18)
si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi et ei quæ secundum pietatem est doctrinæ (Epistula I ad Timotheum 6, 3)
Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitæ quæ est in Christo Jesu (Epistula II ad Timotheum 1, 1)