Fondare 472 Risultati per: Secundum Censum
confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt (Actus Apostolorum 24, 14)
præscientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi Pharisæus (Actus Apostolorum 26, 5)
et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretæ secundum Salmonem (Actus Apostolorum 27, 7)
et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes juncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum auræ tendebant ad litus (Actus Apostolorum 27, 40)
de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem (Epistula ad Romanos 1, 3)
qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri (Epistula ad Romanos 1, 4)
scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt (Epistula ad Romanos 2, 2)
secundum duritiam autem tuam et inpænitens cor thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei (Epistula ad Romanos 2, 5)
qui reddet unicuique secundum opera ejus (Epistula ad Romanos 2, 6)
his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quærentibus vitam æternam (Epistula ad Romanos 2, 7)
in die cum judicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Jesum Christum (Epistula ad Romanos 2, 16)
si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico (Epistula ad Romanos 3, 5)