Fondare 113 Risultati per: Scelta Della Parte Migliore
ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri (Liber Genesis 23, 9)
tollens ergo Jacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quæ spoliata fuerant candor apparuit illa vero quæ integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius (Liber Genesis 30, 37)
manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis (Liber Exodus 17, 12)
duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi (Liber Exodus 25, 18)
quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari (Liber Exodus 26, 5)
et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens (Liber Exodus 26, 13)
mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis (Liber Exodus 26, 35)
et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte (Liber Exodus 32, 15)
cum quadraginta basibus argenteis duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur (Liber Exodus 36, 24)
quæ junctæ erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos (Liber Exodus 36, 29)
duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii (Liber Exodus 37, 7)
sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera (Liber Exodus 37, 18)