Fondare 371 Risultati per: Sanguinem Legem
steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum (Liber II Paralipomenon 30, 16)
in universa cultura ministerii domus Domini juxta legem et cærimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est (Liber II Paralipomenon 31, 21)
et movere non faciam pedem Israël de terra quam tradidi patribus eorum ita dumtaxat si custodierint facere quæ præcepi eis cunctamque legem et cærimonias atque judicia per manum Mosi (Liber II Paralipomenon 33, 8)
et immolatum est phase asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum (Liber II Paralipomenon 35, 11)
Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israël præceptum et judicium (Liber Esdrae 7, 10)
tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quæ est in manu tua constitue judices et præsides ut judicent omni populo qui est trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed et inperitos docete libere (Liber Esdrae 7, 25)
et omnis qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter judicium erit de eo sive in mortem sive in exilium sive in condemnationem substantiæ ejus vel certe in carcerem (Liber Esdrae 7, 26)
percutiamus fœdus cum Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt juxta voluntatem Domini et eorum qui timent præceptum Dei nostri secundum legem fiat (Liber Esdrae 10, 3)
adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi (Liber Nehemiae 8, 2)
porro Hiesue et Baani et Serebia Jamin Accub Septhai Odia Maasia Celita Azarias Jozabed Anam Phalaja Levitæ silentium faciebant in populo ad audiendam legem populus autem stabat in gradu suo (Liber Nehemiae 8, 7)
ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de cælo et dedisti eis judicia recta et legem veritatis cærimonias et præcepta bona (Liber Nehemiae 9, 13)
et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et cærimonias et legem præcepisti eis in manu Mosi servi tui (Liber Nehemiae 9, 14)