Fondare 149 Risultati per: Sanctum
eruntque Aaron et filiorum ejus ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo (Liber Leviticus 24, 9)
animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit (Liber Leviticus 27, 9)
omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino (Liber Leviticus 27, 28)
hic est cultus filiorum Caath tabernaculum fœderis et sanctum sanctorum (Liber Numeri 4, 4)
cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua inmundus erit usque ad vesperum habebunt hoc filii Israël et advenæ qui habitant inter eos sanctum jure perpetuo (Liber Numeri 19, 10)
sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Numeri 27, 11)
suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut juravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis ejus (Liber Deuteronomii 28, 9)
et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a mulieribus (Liber I Samuelis 21, 4)
ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum (Liber I Regum 6, 16)
et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin (Liber I Regum 8, 6)
cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum Israël (Liber II Regum 19, 22)
laudate nomen sanctum ejus lætetur cor quærentium Dominum (Liber I Paralipomenon 16, 10)