Fondare 252 Risultati per: Sacerdotes Album
interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas cur ita jacerent acervi (Liber II Paralipomenon 31, 9)
ascendit domum Domini unaque omnes viri Juda et habitatores Hierusalem sacerdotes et Levitæ et cunctus populus a minimo usque ad maximum quibus audientibus in domo Domini legit rex omnia verba voluminis (Liber II Paralipomenon 34, 30)
et constituit sacerdotes in officiis suis hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini (Liber II Paralipomenon 35, 2)
præparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in officio suo Levitæ quoque in turmis juxta regis imperium (Liber II Paralipomenon 35, 10)
et immolatum est phase asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum (Liber II Paralipomenon 35, 11)
sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati unde Levitæ et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis (Liber II Paralipomenon 35, 14)
et surrexerunt principes patrum de Juda et Beniamin et sacerdotes et Levitæ omnis cujus suscitavit Deus spiritum ut ascenderent ad ædificandum templum Domini quod erat in Hierusalem (Liber Esdrae 1, 5)
sacerdotes filii Idaja in domo Hiesue nongenti septuaginta tres (Liber Esdrae 2, 36)
habitaverunt ergo sacerdotes et Levitæ et de populo et cantores et janitores et Nathinnei in urbibus suis universusque Israël in civitatibus suis (Liber Esdrae 2, 70)
et surrexit Josue filius Josedech et fratres ejus sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres ejus et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei (Liber Esdrae 3, 2)
anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense secundo cœperunt Zorobabel filius Salathihel et Josue filius Josedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitæ et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini (Liber Esdrae 3, 8)
fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitæ filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israël (Liber Esdrae 3, 10)