Fondare 1432 Risultati per: Rex
et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro (Liber I Maccabaeorum 6, 1)
templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricæ et scuta quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Græcia (Liber I Maccabaeorum 6, 2)
et insurrexerunt in prœlium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam (Liber I Maccabaeorum 6, 4)
et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem præ tristitia quia non est factum sicut cogitabat (Liber I Maccabaeorum 6, 8)
et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono (Liber I Maccabaeorum 6, 16)
et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium ejus quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen ejus Eupator (Liber I Maccabaeorum 6, 17)
et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant (Liber I Maccabaeorum 6, 28)
et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in prœlium et tubis cecinerunt (Liber I Maccabaeorum 6, 33)
et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex (Liber I Maccabaeorum 6, 43)
castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Judæam et montem Sion (Liber I Maccabaeorum 6, 48)
et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam (Liber I Maccabaeorum 6, 50)
et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret (Liber I Maccabaeorum 6, 55)