Fondare 1432 Risultati per: Rex
igitur Amasias rex Juda inito pessimo consilio misit ad Joas filium Joachaz filii Hieu regem Israël dicens veni videamus nos mutuo (Liber II Paralipomenon 25, 17)
ascendit igitur Joas rex Israël et mutuos sibi præbuere conspectus Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Judæ (Liber II Paralipomenon 25, 21)
porro Amasiam regem Juda filium Joas filii Joachaz cepit Joas rex Israël in Bethsames et adduxit in Hierusalem destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis (Liber II Paralipomenon 25, 23)
vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz rex Israël quindecim annis (Liber II Paralipomenon 25, 25)
ipse ædificavit Ahilath et restituit eam dicioni Judæ postquam dormivit rex cum patribus suis (Liber II Paralipomenon 26, 2)
et exquisivit Deum in diebus Zacchariæ intellegentis et videntis Deum cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus (Liber II Paralipomenon 26, 5)
fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et ejectus fuerat de domo Domini porro Joatham filius ejus rexit domum regis et judicabat populum terræ (Liber II Paralipomenon 26, 21)
corroboratusque est Joatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo (Liber II Paralipomenon 27, 6)
tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans (Liber II Paralipomenon 28, 16)
insuper et in tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz (Liber II Paralipomenon 28, 22)
surrexerunt ergo Levitæ Maath filius Amasiæ et Johel filius Azariæ de filiis Caath porro de filiis Merari Cis filius Abdai et Azarias filius Jallelel de filiis autem Gersom Joha filius Zemma et Eden filius Joaha (Liber II Paralipomenon 29, 12)
cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam prævaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini (Liber II Paralipomenon 29, 19)