Fondare 1432 Risultati per: Rex
Et venit rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas et brachia Austri non sustinebunt, et consurgent electi eius ad resistendum, et non erit fortitudo. (Prophetia Danielis 11, 15)
Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)
Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia perpetrata quippe est definitio. (Prophetia Danielis 11, 36)
Et in tempore præfinito praëliabitur adversus eum rex Austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet. (Prophetia Danielis 11, 40)
Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt (Prophetia Danielis 13, 19)
Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, (Prophetia Danielis 13, 61)
Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius. (Prophetia Danielis 13, 65)
Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex Quare non adoras Bel? (Prophetia Danielis 14, 3)
Et dixit rex ad eum Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie? (Prophetia Danielis 14, 5)
Et ait Daniel arridens Ne erres rex. iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando. (Prophetia Danielis 14, 6)
Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini. (Prophetia Danielis 14, 7)
Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. (Prophetia Danielis 14, 9)
