Fondare 965 Risultati per: Rex David
Sadoc vero sacerdos et Banajas filius Jojadæ et Nathan propheta et Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum Adonia (Liber I Regum 1, 8)
dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat (Liber I Regum 1, 11)
vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex jurasti mihi ancillæ tuæ dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias (Liber I Regum 1, 13)
et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quæ cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum (Liber I Regum 1, 28)
submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in æternum (Liber I Regum 1, 31)
dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banajam filium Jojadæ qui cum ingressi fuissent coram rege (Liber I Regum 1, 32)
quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David (Liber I Regum 1, 37)
descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banajas filius Jojadæ et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion (Liber I Regum 1, 38)
responditque Jonathan Adoniæ nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem (Liber I Regum 1, 43)
et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum ejus super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo (Liber I Regum 1, 47)
adpropinquaverant autem dies David ut moreretur præcepitque Salomoni filio suo dicens (Liber I Regum 2, 1)
dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David (Liber I Regum 2, 10)
