Mosaico decorativo

Fondare 965 Risultati per: Rex David

  • quod cum audisset David rem jam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner (Liber II Samuelis 3, 28)

  • dixit autem David ad Joab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum (Liber II Samuelis 3, 31)

  • cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die juravit David dicens hæc faciat mihi Deus et hæc addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam (Liber II Samuelis 3, 35)

  • et adtulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron dixeruntque ad regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui quærebat animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine ejus (Liber II Samuelis 4, 8)

  • respondens autem David Rechab et Baana fratri ejus filiis Remmon Berothei dixit ad eos vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia (Liber II Samuelis 4, 9)

  • præcepit itaque David pueris et interfecerunt eos præcidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron (Liber II Samuelis 4, 12)

  • et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus (Liber II Samuelis 5, 1)

  • venerunt quoque et senes de Israël ad regem in Hebron et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israël (Liber II Samuelis 5, 3)

  • filius triginta annorum erat David cum regnare cœpisset et quadraginta annis regnavit (Liber II Samuelis 5, 4)

  • et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Jebuseum habitatorem terræ dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris cæcos et claudos dicentes non ingredietur David huc (Liber II Samuelis 5, 6)

  • cepit autem David arcem Sion hæc est civitas David (Liber II Samuelis 5, 7)

  • proposuerat enim in die illa præmium qui percussisset Jebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et cæcos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio cæcus et claudus non intrabunt templum (Liber II Samuelis 5, 8)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina